monumenta.ch > Hieronymus > sectio 22 > sectio 19 > sectio 68 > Isaias, 66 > uwbM.p.th.q.1a.215 > bnf9389.71 > sectio 17 > sectio 10 > sectio 10 > bnf9389.199 > sectio 19 > bnf10439.204 v > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 5, 27
Nec mirum si Balthasar audiens tristia, solverit praemium, quod pollicitus est. Aut enim longo post tempore credidit ventura quae dixerat: aut dum Dei prophetam honorat, sperat se veniam consecuturum. Quam si non impetravit, maius fuisse credendum est sacrilegium in Deum, quam honorem in hominem.